- MANUUM Gesticulatio ac Formatio ridicula
- MANUUM Gesticulatio ac Formatio ridiculaad alios deridendos, indigitatur Tertulliâno de Pallio, c. 4. cum ait: Et acie figere, et manibus destinare et nutu tradere merito sit.Ubi tria haec iungit, Oculos, Manus, nutus. Sic Appuleius Metamorph. l. 3. Nec qui laverim qui terserim, qui domum rursum reverterim, prae rubore memini. Sic omnium oculis nutibus ac denique manibusdenotatus, impos animi stupebam. Et l. 2. Ac dum directis digitis et detortis nutibus praesentium denotor, dum risus ebullit, inter pedes circumstantium rigidê sudore perfluens evado. Cuiusmodi derisiones, quae oculorum et nutuum vultusque aliquâ consormatione, aut omnino digitorum manuumque gestu siebant, aut labiorum ductu, sine ullo verbo aut dicto, sannae vocabantur. Vide in frâ in hac voce. Et de manu quidem Afer. Digitô destinare, inquit, h. e. digitô directô aliquem monstrare ac denotare: non vero destinare infamiae, ut quidam interpretationis vicem in suis glossematis addit. Destinare simpliciter, pro designare. Paulus apud Auctorem, qui leges Mosaicas ac Romanas inter se comparavit. Certum dicit, qui suô nomine demonstrat insuriam, neque itu, ut perdisiunctionem hoc aut illud accidisse comprehendat, sed ut necesse habeat, aut unam nomine suô rem destinare, aut plures ita complecti, ut omnes eas accidisse cogatur probure. Perperam legitur, nomini suo rem destinare: nec melius Vir apprime doctus, qui mallet, nomine suô rem designare. Sic idem Paulus l. 15. ad Sabinum D. de servitutibus: Si mihi concesseris iter agnae per fundum tuum, non destinatâ parte, i. e. non designatâ. Marcellus l. 3. Digest D. de verb. olig. Igitur si de aliquo tritico cogitaverit, id est certigeneris, certae quantitatis, id habebitur pro expresso, alioqui si cum destinare genus et modum vellet, non fecit, nihil stipulatus videtur Sic apud Caium D. eod. Si servus aut filius familias ita ftipulatus sit, illam rem aut illam, utram ego velim, non pater dominusve, sed filius servusve, de alterutra debet. Ita ergo destinare digitô loc. cit. est δακτυλοδεικτεῖν. Variae autem sunt ad deridendum aliquem digitorum formationes. praeter simplicem, quâ designatur ac denotatur aliquis, eorundem directionem. Sanna proprie os distortum cum vultu signisicabat; Manuum tamen etiam digitorumque gesticulatio ac rîdicula formatio, ad subsannandum aliquem facta, ita vocabatur. Hinc ciconia, genus sannae, quum ciconiae collum manibus fingebatur, de qua apud Persium, Asininarum aurium significatio, stupidum et asinum ostendebat: Improbi, et obsceni mediô digitô, aut manibus in obscenum modum formatis, deridebantur. Viri, quorum uxores moechabanfur, corniculorum ostensione, h. e. duobus digitis ad corniculorum instar, erectis. Leges Longobardorum. Graece versae; in codice manuscripto Regiae Bibliothecae: Ο῾ τὸν πώγωνα μαδίζων τύπτεται ἀλλακτὸν, ὅ ἐςτιν ἑβδομήκοντα φραγέλλια ὁ ὑβρίζων κεραταρίων δείξει, λαμβάνει ἀλλακτὰ ἓξ. Ita autem huiusmodi corniculorum offensio, manu facta, contumeliosa censebatur, quia κερασφόρους, cornigeros, vulgo vocabant tunc, eôdem quô nos hodie sensu, qui uxores impudicas habebant. Lucillii Epigramma est, εἰς κερασφόρον Γραμματικόν,Νὸν σὺ δίδασκε λέγων Πάριδος κακὰ καὶ Μενελάου,Ε῎νδον ἔχων πολλοὺς σῆς Ε῾λένης Πάριδας.Nunc tu doce ac enarra Paridis mala et Menelai,Intus qui habes multos tuae Helenae Paridas.Ita enim Epigrammatis lemma ex veteribus membranis restituit Salmas. Notum quoque Artemidori illud: Η῾ γυνή σοῦ πορνεύσει καὶ τὸ λεγόμενον κέρατά σοι ποιήσει. Vide Salmas. Notis ad Tertullian. p. 336. et supra ubi de Digitis; item infra, in voce Dinistra: uti de ratione ex Manuum lineamentis divinandi, voce Chiromantia, et plura hanc in rem in nominibus aliis ex χεὶρ compositis, item infra de Pantomimis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.